monumenta.ch > Plinius > sectio 103

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 20, 103
{XL} Theodorus et lichenas ex aceto bulbis curat, erumpentia in capite cum vino austero aut ovo. et bulbos epiphoris idem inlinit et siccae lippitudini media eorum. vitia, quae sunt in facie, rubentes maxime in sole inlit cum melle et nitro emendant, lentiginem cum vino aut cum aceto. vulneribus quoque mire prosunt per se aut, ut Damion, ex mulso, si quinto die solvantur.